Augustinus, Epistolae, 112, 3.
1 | Quae cum optime noveris, vir bone, intuere, ut coepisti, fortissima cordis acie Dominum nostrum Iesum Christum, et ab omni inani fastu omnino detumescens, assurge in illum qui non ventose allevat conversos ad se, sed certis fidei passibus innitentes atque ascendentes collocat in sempiterno fastigio coelestis atque angelicae dignitatis. |
2 | Per quem te obsecro ut rescribas mihi, tuosque omnes quos in Sinitensi vel Hipponensi habes, ad catholicae Ecclesiae communionem comiter et benigne adhorteris. |
3 | In cuius gremio etiam patrem tuum laudabilem et egregium virum abs te genitum esse cognovi; quem ut debito meritis eius a me officio salutes peto, et nos visere non graveris. |
4 | Quod etiam propter rem tuam, quam hic habes, meliorem apud Deum faciendam, non impudenter exposco. |
5 | Dei misericordia te circumplectatur, et ab omni iniquitate conservet. |