Augustinus, Epistolae, 112, 2.
1 | A multis enim, imo prorsus ab omnibus quos vel percontari, vel ultro etiam praedicantes audire potui, castitatem virtutemque administrationis tuae constanter omnino laudantibus atque praeferentibus, et sine ullo scrupulo dissonae varietatis accepi, et eo certius quo ignorabant necessitudinem nostram, et utrum te vel tenuiter nossem penitus nesciebant praedicatores tui, ne magis eos auribus meis se dedisse, quam vera de te spargere crederem. |
2 | Ibi enim est a vanitate remota laudatio, ubi etiam vituperatio ab offensione secura est. |
3 | Verumtamen, o frater eximie, et sincerissima dilectione honorabilis, non nunc docendus es, sed fortasse admonendus, omnem istam gloriam famamque popularem non in ore vulgi esse laetabilem, sed in rebus ipsis: quae etiamsi vulgo displiceant, proprio tamen fulgore ac pondere, non imperitorum commendatione pretiosae sunt; magisque miserandus est qui talia improbat, quam ille qui de talibus improbatur iudicandus miser. |
4 | Cum vero placent, et sibi debita laude populariter quoque praedicantur, nec sic quidem ipsae maiores melioresque fiunt alieno iudicio; quoniam integrantur intima veritate, et solius conscientiae robore solidantur. |
5 | Unde magis hominibus recte existimantibus, quam ei de quo vulgus bene existimat, aliquid ex eo felicitatis accidit. |