monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 112, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 112, 1.

1 Quod te administrantem multum desiderans, etiam cum Tibilim venisses, videre non potui, credo propterea factum esse, ut animo tuo curis publicis expedito potius fruerer, quam ut illa salutatio, me apud te otioso, et te negotioso, neutri nostrum, quantum satis esset, desiderium temperaret: recolens quippe honestatem ab ineunte aetate indolis tuae, abundanter idoneum tuum pectus existimo cui se Christus largissime infundat, ut fructus ei afferas aeterna et coelesti gloria quam temporali et terreno praeconio digniores.
Augustinus HOME