Augustinus, Epistolae, 111, 9.
1 | Haec illis dicentibus, et ad Deum ingemiscentibus, omnino suis aderit qui suis adesse consuevit, et aut nihil earum castissimis membris libidine hostili perpetrari permittet; aut si permittet, non imputabit. |
2 | Cum enim animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendit a crimine: et quidquid in ea nec commisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpa facientis; omnisque illa violentia non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis vulnere deputabitur. |
3 | Tantum enim in mente valet integritas castitatis, ut illa inviolata, nec in corpore possit pudicitia violari, cuius membra potuerint superari. |
4 | Haec epistola pro tuo desiderio brevis, pro meis tamen occupationibus multum prolixa, et propter perlatoris festinationem nimis accelerata sufficiat charitati tuae. |
5 | Multo uberius vos Dominus consolabitur, si Scripturas eius intentissime legeritis. |