monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 111, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 111, 8.

1 Ora ergo Deum pro eis, et roga ut etiam ipsas doceat talia dicere, qualia supra memoratus sanctus Azarias, inter caetera in oratione et confessione sua fudit ad Deum.
2 Sic enim sunt illae in terra captivitatis suae, quomodo erant illi in ea terra, ubi nec sacrificare more suo poterant Domino, sicut nec istae possunt, vel ferre oblationem ad altare Dei, vel invenire ibi sacerdotem per quem offerant Deo.
3 Donet ergo eis Dominus ut ei dicant, quod Azarias dixit in consequentibus precum suarum: Non est in hoc tempore princeps et propheta et dux, non holocausta, neque oblatio, neque supplicationes, nec locus ad sacrificandum in conspectu tuo, et invenire misericordiam; sed in anima contrita et spiritu humilitatis accipiamur.
4 Sicut in holocaustomatibus arietum et taurorum, et in multitudine agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie perficere subsequentes te, quoniam non erit confusio iis qui in te confidunt.
5 Et nunc sequimur toto corde et timemus te, et quaerimus faciem tuam, Domine; ne confundas nos, sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae, et libera nos secundum mirabilia tua, et da gloriam nomini tuo, Domine, et revereantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, et confundantur ab omnipotentia, et virtus eorum conteratur, et sciant quoniam tu es Dominus Deus solus et gloriosus in universo orbe terrae (Dan. III, 38-45).
Augustinus HOME