Augustinus, Epistolae, 111, 7.
1 | Gravissima sane et multum dolenda est illa captivitas feminarum castarum atque sanctarum, sed non est captivus earum Deus, nec captivas deserit suas, si novit suas. |
2 | Nam et illi sancti quorum passiones et confessiones de Scripturis sanctis commemoravi, ab hostibus ducti atque in captivitate positi, illa dixerunt quae conscripta legerentur a nobis, ut disceremus captivos Dei servos non deseri a Domino suo. |
3 | Unde autem scimus quid etiam per istas omnipotens et misericors Deus in ipsa terra barbarica fieri velit mirabilium suorum? |
4 | Tantum non cessetis pro illis ingemiscere ad Deum, et quaerere quantum potestis, et quantum ipse permittit, cum tempus et facultatem dederit, quid de illis factum sit, vel quae vestra possint habere solatia. |
5 | Nam de Sitifensi ante paucos annos Severi episcopi neptis sanctimonialis a barbaris ducta est, et per mirabilem Dei misericordiam cum honore magno suis parentibus restituta est. |
6 | Domus enim illa barbarorum ubi captiva ingressa est, subita coepit dominorum infirmitate iactari, ita ut omnes ipsi barbari, tres nisi fallor, vel amplius fratres, periculosissima infirmitate laborarent. |
7 | Quorum mater animadvertit puellam Deo deditam, et credidit quod eius orationibus sui filii possent ab imminentis iam mortis periculo liberari; petivit ut oraret pro eis, pollicens quod, si salvi facti essent, eam suis parentibus redderent. |
8 | Ieiunavit illa et oravit, et exaudita continuo est. |
9 | Ad hoc enim factum erat, quantum exitus docuit. |
10 | Ita illi tam repentino Dei beneficio salute percepta, mirantes eam et honorantes, quod eorum mater promiserat impleverunt. |