Augustinus, Epistolae, 111, 6.
1 | Haec fideliter lege, fideliter praedica, et quantum potes cave, et cavendum doce, ne adversus Deum in his tentationibus et tribulationibus murmuretur. |
2 | Bonos dicis Dei servos et fideles et sanctos, gladio barbarorum peremptos. |
3 | Quid autem interest, utrum eos febris an ferrum de corpore solverit? |
4 | Non qua occasione exeant, sed quales ad se exeant Dominus attendit in servis suis, nisi quod maiorem habet poenam languor diuturnus quam citissimus exitus: et tamen etiam ipsum languorem diuturnum et horrendum legimus, qualem passus est Iob ille, cuius certe iustitiae Deus ipse qui falli non potest, tale perhibet testimonium. |