Augustinus, Epistolae, 111, 5.
1 | Sed ne aliquis existimet illos Dei servos, quos dicis a barbaris interfectos, sic illam mortem evadere debuisse, quomodo tres illi viri ab ignibus, et Daniel a leonibus liberatus est; sciat illa propterea facta miracula, ut eos verum Deum colere crederent reges, a quibus in illa supplicia tradebantur. |
2 | Hoc enim erat in occulto iudicio et misericordia Dei, ut illis regibus eo modo consuleret ad salutem. |
3 | Antiocho autem regi, qui Machabaeos poenis crudelibus interemit, noluit ita consulere, sed eorum gloriosissimis passionibus cor duri regis acriori severitate punivit. |
4 | Lege tamen, etiam unus illorum, qui sexto loco patiebatur, quid dicat. |
5 | Ita enim scriptum est: Et post hunc sextum applicuerunt. |
6 | Cumque hic tormentis excruciatus moreretur, dixit: Noli te seducere propter nos; haec patimur peccantes in Deum nostrum, et facta sunt haec digna nobis. |
7 | Tu autem noli te putare impunitum futurum, qui adversus Deum et Legem eius legibus tuis pugnare voluisti (II Mach. VII, 18, 19). |
8 | Vides etiam isti quam humiliter et veraciter sapiant, qui pro peccatis suis se flagellari a Domino confitentur: de quo scriptum est, Quem enim diligit Dominus corripit (Prov. III, 12); flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6): unde et Apostolus, Si enim nosmetipsos iudicaremus, a Domino non utique iudicaremur. |
9 | Cum iudicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 31, 32). |