monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 111, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 111, 4.

1 Numquid etiam meliores esse possumus ipso Daniele, de quo per Ezechielem prophetam dicit Deus ad principem Tyri: Numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. XXVIII. 3)?
2 Et qui ponitur unus in tribus iustis quos dicit Deus solos se liberaturum; ostendens utique in illis tres quasdam formas iustorum, quos ita se liberaturum dicit, ut nec filios suos secum liberent.
3 sed ipsi soli liberentur, Noe.
4 Daniel, et Iob (Id. XIV, 14, 16)?
5 Lege tamen etiam precem Danielis, et vide quemadmodum in captivitate positus peccata, non tantum populi sui, verum etiam sua confiteatur, et pro his dicat per iustitiam Dei se ad illam captivitatis poenam et opprobria pervenisse.
6 Sic enim scriptum est: Et dedi faciem meam ad Dominum Deum, ut quaererem preces et obsecrationes in ieiunationibus et sacco, et precatus sum Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Domine Deus magne et mirabilis, et qui servas testamentum tuum, et misericordiam diligentibus te et servantibus praecepta tua, peccavimus, adversus Legem fecimus, impie egimus, et recessimus, et declinavimus a praeceptis tuis, et a iudiciis tuis, et non exaudivimus servos tuos Prophetas, qui loquebantur in nomine tuo ad reges nostros, et ad omnem populum terrae.
7 Tibi, Domine, iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut dies hic viro Iuda, et habitantibus Ierusalem, et omni Israel, qui proximi sunt, et qui longe sunt in omni terra, in qua eos disseminasti ibi, propter contumaciam eorum, quia improbaverunt te, Domine.
8 Nobis autem confusio faciei, regibus nostris, et principibus nostris, et patribus nostris, qui peccavimus.
9 Tibi Domino Deo nostro miserationes et propitiationes, quoniam recessimus, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut essemus in praeceptis legis huius quam dedit in conspectu nostro in manu servorum eius Prophetarum.
10 Et omnis Israel peccaverunt adversus legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et supervenit nobis maledictio et iusiurandum, quod scriptum est in lege Moysi servi Dei, quoniam peccavimus, et statuit sermones suos, quos locutus est ad nos et ad iudices nostros, qui iudicabunt nos, superducere in nos mala magna, quae nunquam facta sunt sub omni coelo secundum ea quae facta sunt in Ierusalem.
11 Sicut scriptum est in Lege Moysi, omnia mala haec venerunt ad nos, et non rogavimus Dominum Deum nostrum, ut averteret a nobis delicta nostra, et ut intelligeremus omnem veritatem tuam.
12 Et vigilavit Dominus Deus ad omnem sanctum suum, et perduxit ea quae fecit ad nos, quoniam iustus Dominus Deus noster in omni mundo suo quem fecit, et non audivimus vocem eius.
13 Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen sicut dies hic, delicta adversus legem tuam fecimus.
14 Domine, in omni misericordia tua avertatur impetus tuus, et ira tua a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo.
15 Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem et populus tuus in confusionem venit omnibus qui circum nos sunt.
16 Et nunc exaudi, Deus noster, preces servi tui et orationem eius, et ostende nobis faciem tuam ad sanctificationem tuam quae deserta est.
17 Propter te inclina, Domine Deus meus, aurem tuam, et exaudi; aperi oculos tuos, et vide interitum nostrum et civitatis tuae Ierusalem, super quam invocatum est nomen tuum super eam, quoniam non in nostra iustitia iactavimus precem nostram in conspectu tuo, sed ad misericordiam tuam quae magna est.
18 Exaudi Domine, propitiare Domine, intende Domine, et ne tardaveris propter te, Deus meus; quoniam nomen tuum invocatum est in civitate tua, super civitatem tuam et populum tuum.
19 Et adhuc me loquente et orante et enumerante peccata mea et peccata populi mei (Dan. IX, 3-20).
20 Vide quemadmodum sua peccata prius dixit, et postea populi sui.
21 Et hanc Dei commendat iustitiam, et hanc Dei laudem dicit, quia non iniuste, sed pro peccatis eorum flagellat etiam ipsos sanctos suos.
22 Si ergo ista dicunt qui excellentissima sanctitate ignes et leones circa se innoxios habuerunt, quid nos oportet dicere in humilitate nostra, qui tam longe illis impares sumus, quantamcumque iustitiam servare videamur?
Augustinus HOME



Augustinus, Epistolae, 111, 3. <<<     >>> 5.
monumenta.ch > Augustinus > 4