monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 111, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 111, 3.

1 Proinde, charissime, etiam illis quorum verba dicis te ferre non posse, quoniam dicunt, Si nos peccatores ista meruimus, quare et servi Dei barbarorum ferro perempti sunt, et ancillae Dei captivae ductae sunt?
2 humiliter et veraciter et pie responde: Quantamlibet enim iustitiam servemus, quantamlibet Domino obedientiam exhibeamus, numquid meliores esse possumus illis tribus viris, qui in caminum ignis ardentis pro conservanda lege Dei proiecti sunt?
3 Et tamen lege quid illic dicat Azarias, unus ex tribus qui aperiens os suum in medio ignis, dixit: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis; et gloriosum nomen tuum in saecula: quoniam iustus es in omnibus quae fecisti nobis, et omnia opera tua vera, et rectae viae tuae, et omnia iudicia tua veritas, et iudicia veritatis fecisti per omnia quae intulisti nobis, et civitati sanctae patrum nostrorum Ierusalem; quoniam in veritate et iudicio intulisti nobis omnia haec, propter peccata nostra; quoniam peccavimus, et Legi tuae non paruimus, et mandatis tuis non obandivimus, ut bene nobis esset; et omnia quae intulisti nobis, in iudicio vero intulisti.
4 Et tradidisti nos in manus iniquorum inimicissimorum transfugarum, et regi iniusto et pessimo ultra universam terram.
5 Et nunc non est ut possimus aperire os: vere confusio et opprobrium facti sumus servis tuis, et eis qui te colunt.
6 Ne tradideris nos in perpetuum propter nomen tuum, Domine, et ne despexeris testamentum tuum, et ne abstuleris misericordiam tuam a nobis, propter Abraham qui a te dilectus est, et propter Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum, quibus locutus es multiplicaturum te semen eorum ut astra coeli et arenam maris: quoniam, Domine, minimi facti sumus prae omnibus nationibus, et sumus humiles hodie in terra propter peccata nostra (Dan. III, 26-37).
7 Vides certe, frater, quales viri, quam sancti, quam fortes in medio tribulationis, ubi tamen eis parcebatur, et eos urere ipsa flamma verebatur, peccata sua confitebantur, pro quibus se digne et iuste humiliari noverant, nec tacebant.
Augustinus HOME