Augustinus, Epistolae, 111, 2.
1 | Plangenda sunt haec, non miranda, et exclamandum ad Deum, ut non secundum merita nostra. |
2 | sed secundum misericordiam suam a tantis malis liberet nos. |
3 | Nam quid utique sperandum fuit generi humano, cum haec et in Prophetis et in Evangelio tanto aute praedicta sint? |
4 | Non itaque debemus tam nobisipsis esse contrarii, ut credamus quando leguntur, et queramur quando complentur: sed potius et illi qui increduli fuerant, cum haec in sanctis Libris conscripta legerent vel audirent, nunc saltem credere debent cum compleri iam vident; ut de his tum magnis pressuris tanquam in torculari Domini Dei nostri, sicut amurca infidelium murmurantium et blasphemantium fluit, ita oleum quoque fidelium confitentium et orantium exprimi et liquari non cesset. |
5 | Illis enim qui contra christianam fidem querelas impias iactare non quiescunt, dicentes quod antequam ista doctrina per mundum praedicaretur, tanta mala non patiebatur genus humanum, facile est ex Evangelio respondere; Dominus enim dicit: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucas; servus autem sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multas (Luc. XII, 47, 48). |
6 | Quid ergo mirum, si christianis temporibus iste mundus, tanquam servus iam sciens voluntatem Domini sui, et faciens digna plagis, vapulat multas? |
7 | Attendunt quanta celeritate Evangelium praedicatur, et non attendunt quanta perversitate contemnitur. |
8 | Servi autem Dei humiles et sancti, qui dupliciter mala temporalia patiuntur, quia et ab ipsis impiis, et cum ipsis patiuntur, habent consolationes suas, et spem futuri seculi; unde dicit Apostolus: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). |