monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 110, 5. <<<    

Augustinus, Epistolae, 110, 6.

1 Quod enim vis, ut ad te prolixam epistolam scribam, et hoc quidem debeo, fateor; debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam merae voluntati tuae.
2 Sed quia bonus es amator iustitiae, inde te admoneo ut de illa quam diligis, hoc a me libentius audias.
3 Cernis prius esse quod et tibi et aliis, quam quod tibi tantummodo debeo; et tempus ad omnia mihi non sufficit, quando nec ad illa quae priora sunt.
4 Unde omnes charissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum alia mihi scribenda ipsi non imponant, verum etiam caeteros quanta possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant; ne videar ego durus cum a singulis petita non dedero, dum ea volo magis reddere quae omnibus debeo.
5 Denique cum sicut speramus et promissum tenemus, ad nos venerit Venerabilitas tua, scies quibus operibus litterarum et quantum occupatus sim, et instantius facies quod rogavi, ut et alios quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum volentes iniungere, a me demoliaris.
6 Dominus Deus noster impleat cordis tui tam grandem et tam sanctum sinum quem ipse fecit, domine beatissime.
Augustinus HOME