Augustinus, Epistolae, 110, 5.
1 | Sed novi quod mihi ad haec respondere possis: ita ista loqueris quasi prolixam epistolam tuam de laudibus meis desideraverim. |
2 | Absit ut hoc de te credam; sed epistola tua, nolo dicere quam veris, vel quam non veris, plena tamen laudibus meis, hoc de me ut reprehenderem, etiam te nolente, flagitavit. |
3 | Nam si quid aliud volebas ut scriberem, largitorem me desiderabas, non redditorem. |
4 | Porro iustitiae ordo sic habet, ut debitum prius reddamus; tum deinde cui reddimus, si hoc placet, aliquid et donemus. |
5 | Quanquam etiam talia qualia desiderasti ut scriberem, si diligentius praecepta dominica cogitemus, reddimus potius quam donamus, si nemini quidquam debendum est, nisi ut invicem diligamus. |
6 | Ipsa quippe dilectio exigit debitum, ut fraternae charitati servientes, eum qui se adiuvari recte velit, in quo possumus, adiuvemus. |
7 | Sed, mi frater, et tu credo quod noveris quanta sint in manibus meis, quibus ob diversas curas quas nostrae servitutis necessitas habet, vix mihi paucissimae guttae temporis stillantur, quas aliis rebus si impendero, contra officium meum mihi facere videor. |