Augustinus, Epistolae, 110, 3.
1 | Vide autem quid mihi contigit, ut me quodammodo ipse laudaverim, qui me a te fideliter laudatum dixerim. |
2 | Sed quid aliud dicerem, quam id quod de te admonui. |
3 | quem nosti. |
4 | Ecce mihi novam feci quaestionem quam tu non proposuisti, et eam fortassis exspectas ut solvam: ita mihi parum erat quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse cumularem; quanquam hoc facile sit ostendere, et, si non ostendam, facile tibi videre, et vera infideliter dici posse, et non vera fideliter. |
5 | Qui enim sic credit ut loquitur, etsi non vera loquitur, fideliter loquitur; qui autem non credit quae loquitur, etsi vera loquitur, infideliter loquitur. |
6 | Numquid ergo dubito quod ea de me credas quae scripsisti? |
7 | Quae cum in me non agnosco, potuisti fideliter de me non vera dicere. |