1 | Miraris fortasse cur me huius debiti persolutorem imparem dicam, cum tu de me tam multum sentias, qui me tanquam anima mea noveris: sed hoc ipsum est quod mihi magnam difficultatem fecit respondendi litteris tuis, quia et quantus mihi videaris parco dicere propter verecundiam tuam, et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris, quid nisi debitor remanebo? |
2 | Quod non curarem, si ea quae de me ad me locutus es, non ex charitate sincerissima dicta scirem, sed adulatione inimica amicitiae. |
3 | Hoc quippe modo nec debitor fierem, quia talia rependere non deberem: sed quanto magis novi quam fideli animo loqueris, tanto magis video quanto debito graver. |