Augustinus, Epistolae, 110, 1.
1 | Epistola mea, quam pervexit charissimus filius et condiaconus noster Timotheus, iam parata erat profecturo, quando filii nostri Quodvultdeus et Gaudentius ad nos venerunt cum litteris tuis. |
2 | Inde factum est ut continuo proficiscens, non afferret responsionem meam, quoniam post illorum adventum quantulumcumque apud nos immoratus est, et profecturus per horas singulas videbatur. |
3 | Sed etsi per eum respondissem, adhuc debitor forem. |
4 | Nam et nunc quod videor respondisse debitor sum, non dico charitatis, quam tanto magis debemus quanto amplius impenderimus, cuius nos perpetuos debitores ostendit Apostolus dicens, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8); sed ipsius epistolae tuae: quando enim sufficiam tuae suavitati, tantaeque aviditati animi tui, quam mihi lecta nuntiavit? |
5 | Rem quidem mihi in te notissimam insinuavit; verumtamen etsi non mihi rei novae insinuatrix, nova tamen rescriptorum exactrix fuit. |