1 | Benedicitur Dominus per praeconium oris tui, et fidele ministerium: quod sic concinere et respondere facis canenti tibi Domino, ut quidquid de eius plenitudine ad nos usque redundat, iucundius efficiatur et gratius per tuum elegantem famulatum, et succinctam munditiam, et fidele ac castum simplexque ministerium: quod ita resplendere facis per argutias tuas et vigilantiam tuam, ut perstringat oculos, et in se rapiat; nisi tu idem innuas Dominum, ut quidquid in te delectabile lucet, referentes nos ad illum, ipsius esse agnoscamus de cuius bonitate tam bonus es, et de cuius puritate et simplicitate ac pulchritudine purus, simplex et pulcher es; et illi agentes gratias de bono tuo, dono suo dignetur nos tibi adiungere, vel quoquo modo subiungere, ut plenius subiiciamur illi, cuius te ductu ac moderatione talem gaudemus, ut et tibi contingat gaudere de nobis: quod non diffido ore, si tuis me orationibus adiuves, cuius imitatione nonnihil iam profeci, ut talis esse desiderem. |
2 | Vides quid facias, quod sic bonus es, quam nos rapias in amorem proximi, qui nobis primus ad dilectionem Dei et ultimus gradus est, et quasi limes quo sibi uterque annectitur Dei et proximi; in quo nos, ut dixi, quasi limite stantes amborum calore tangimur, et amborum flagramus amore. |