monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 109, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 109, 1.

1 Deo gratias, frater Augustine, cuius donum est quidquid in nobis bonorum gaudiorum est.
2 Fateor, bene mihi tecum est; multum te lego: mirum dicam, sed verum plane, quam mihi absens solet esse praesentia, tam praesens facta est absentia tui.
3 Nullae se nobis interponunt turbulentae actiones temporalium rerum.
4 Ago quantum possum, etsi non tantum possum quantum volo: quid ego dicam, quantum volo?
5 Nosti optime quam avarus sim tui: nec tamen murmuro, quia non tantum ago quantum volo, quoniam rursus non minus ago quantum possum.
6 Deo ergo gratias, frater dulcissime, bene mihi tecum est, gaudeo tecum arctius coniunctus; et ut ita dicam, unissime quantum potest adhaerens tibi, redundantiam uberum tuorum suscipiens vires comparo, si possim idoneus effici ad ea concutienda et exprimenda, ut quidquid secretius et interius, clausum custodiunt remotis pellibus quas adhuc lactenti sugendas inserunt, ipsa mihi viscera si possibile est, dignentur effundere.
7 Viscera, inquam, mihi ut refundantur cupio: viscera tua, viscera pinguia sagina coelesti, et condita omni dulcedine spirituali; viscera tua, viscera pura, viscera simplicia, nisi quod duplici sunt vinculo redimita geminae charitatis; viscera tua, viscera perfusa lumine veritatis, et refulgentia veritatem.
8 Horum me manationi vel resultationi subiicio, quo nox mea in lumine tuo deficiat, ut in diei claritate simul ambulare possimus.
9 O vere artificiosa apis Dei, construens favos divini nectaris plenos, manantes misericordiam et veritatem, per quos discurrens deliciatur anima mea, et vitali pastu quidquid in se minus invenit, aut imbecillum sentit, resarcire et suffulcire molitur.
Augustinus HOME