monumenta.ch > Augustinus > 20


Augustinus, Epistolae, 108, 7, 20.

1 Agnoscamus ergo, frater, pacem Christi, pariterque teneamus, et quantum Deus donat, simul boni esse studeamus, et simul malos salva unitate, quanta possumus disciplina emendemus, et propter ipsam unitatem, quanta possumus patientia toleremus: ne, sicut Christus admonuit, cum volumus ante tempus colligere zizania, quae beatus Cyprianus non extra, sed in Ecclesia videri cernique testatus est, eradicemus simul et triticum.
2 Neque enim revera vos habetis propria quaedam privilegia sanctitatis, ut nos polluant mali nostri, et vos non polluant mali vestri; ut nos antiqua contaminet, quam nescimus, timiditas traditorum, et vos non contaminet praesens, quam videtis, audacia perditorum.
3 Agnoscamus arcam illam quae praefiguravit Ecclesiam: simul illic munda animalia simus; nec in ea nobiscum etiam immunda portari usque in finem diluvii recusemus.
4 Simul in arca fuerunt, sed non simul Domino in odorem sacrificii de immundis obtulit Noe (Gen. VII, VIII).
5 Nec ideo tamen a mundis aliquibus arca ante tempus propter immunda deserta est.
6 Corvus tantum deseruit, et se ante tempus ab illius arcae communione separavit; sed de binis immundis, non de septenis mundis fuit: huius separationis immunditiam detestemur.
7 Nam quicumque talibus moribus laudabiles sunt, facit eos sola separatio ista damnabiles: quia filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit; quamvis insolenter elatus et ipse suo tumore caecatus audeat dicere, quod Propheta praevidens detestatus est: Noli me tangere, quoniam mundus sum. (Isai. LXV, 5) Quisquis ergo ante tempus velut propter quorumdam immunditiam, congregationem huius deserit unitatis, tanquam arcam in diluvio, munda atque immunda portantem, ostendit se potius hoc esse quod fugit.
8 Hoc voluit Dominus, ut et in hac civitate plebs tua per os cuiusdam . . . . . (Vacat spatium XXVII versuum in Ms. exemplari Vaticano, unde eruta est epistola CVIII).
Augustinus HOME