monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, Epistolae, 108, 6, 18. <<<    

Augustinus, Epistolae, 108, 6, 19.

1 Fugitur unitas, ut quicumque apud nos ferre detrectaverint disciplinam, ad illos fugiant defendendi, ut vobis offerantur rebaptizandi.
2 Sicut iste de agro subdiaconus Rusticianus, cuius causa haec ad te scribere magno sum dolore ac timore compulsus, propter reprobos et perversos mores excommunicatus a presbytero suo, multorum etiam in illa regione debitor factus, et contra ecclesiasticum vigorem, et contra creditores suos, aliud praesidium non quaesivit, nisi ut abs te iterum plagaretur, et ab ipsis quasi mundissimus amaretur.
3 Iam talem diaconum nostrum, et ipsum a suo presbytero excommunicatum, decessor tuus rebaptizavit, et vestrum diaconum fecit, qui non post multos dies, eorumdem perditorum sicut desideravit commixtus audaciae, et in nocturna aggressione, in medio latrocinio atque incendio suo, subvenientis multitudinis concursu, peremptus est.
4 Hi sunt fructus divisionis huius quam sanare non vultis, sic fugiendo unitatem, quemadmodum fuerat ipsa divisio fugienda; quae per seipsam foeda est, et damnabilis Deo, etsi propter ipsam haec et alia tam horrenda et nefanda non fierent.
Augustinus HOME