monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, 108, 6, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, 108, 6, 17.

1 Quae cum ita sint, amplector istam defensionem tuam.
2 Ista quippe erit, si verax erit; et veritate vincetur, si ista non erit.
3 Amplector, inquam, defensionem tuam; sed hanc esse cernis et meam.
4 Cur non ergo in unitate areae dominicae simul frumentum esse laboremus, simul paleam toleramus?
5 cur non, obsecro te, quae causa, cui bono, ob quam utilitatem, dic mihi?
6 Fugitur unitas, ut Agni unici sanguine populi comparati, adversus invicem studiis contrariis inflammentur, et dividantur oves, quasi nostrae inter nos, patrisfamilias illius qui servo dixit, Pasce oves meas (Ioan. XXI, 17), non, Pasce oves tuas; et de quibus dictum est, Ut sit unus grex, et unus pastor (Id. X, 16): qui clamat in Evangelio, In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si veram dilectionem habueritis in vobis (Id. XIII, 35); et, Sinite crescere utraque usque ad messem, ne forte cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum (Matth. XIII, 30).
7 Fugitur unitas, ut huc maritus, illuc uxor conveniat: dicat ille, Mecum tene unitatem, quia ego sum vir tuus; respondeat illa, Ibi morior, ubi est pater meus: ut in uno lecto dividant Christum, quos detestamur si dividant lectum.
8 Fugitur unitas, ut propinqui, et cives, et amici, et hospites, et quicumque sibi humana necessitudine colligati, utrique Christiani, in conviviis ineundis, in matrimoniis tradendis et accipiendis, in emendo ac vendendo, in pactis et placitis, in salutationibus, in consensionibus, in collocutionibus, in omnibus suis rebus negotiisque concordes sint, et ad Dei altare discordes.
9 Qui enim quantamlibet aliunde conceptam, illic deberent finire discordiam, et secundum praeceptum Domini, prius reconciliari fratribus suis, et tunc offerre munus altaris (Id. V, 24), alibi concordes, ibi discordant.
Augustinus HOME