1 | Verum tu, frater, cum quo nunc ago, et de quo in Christo, sicut ipse novit, gaudere desidero, si partis Donati defensionem in hac Maximiani causa velis per ingenii tui et eloquii facultatem suscipere, nec mendaciter agere, quoniam recens est memoria ipsius, hominibus in quos haec gesta sunt, adhuc in corpore constitutis, tot etiam proconsularibus et municipalibus Gestis, ubi adversus vos semper catholica Ecclesia commonita est: ut nec illud de aqua aliena, et de aqua mendacii, et lavacro mortui, et si qua alia sunt huiusmodi, sicut soletis, intelligenda fatearis; sed eo potius modo, ut baptismus Christi ad participationem salutis aeternae datus Ecclesiae, nec extra Ecclesiam iudicetur extraneus, nec in alienis deputetur alienus, sed extraneis et alienis valeat ad perniciem, suis autem et propriis ad salutem; atque in illis, cum ad pacem Ecclesiae convertuntur, error emendetur, non Sacramentum errorem puniendo destruatur, utque id quod oberat foris perverso, intus incipiat prodesse correcto: nec illa rursus de non communicando peccatis alienis, de separatione a malis, de non tangendo immundo atque polluto, de cavenda modici fermenti corruptione, et caetera talia, sicut soletis accepturus es, ne vos in Maximiani causa inexplicabiliter implicetis. |
2 | Sed ita sapiens hoc asseres, hoc tenebis, quod sana doctrina commendat, quod vera regula exemplis propheticis atque apostolicis probat, malos esse potius tolerandos, ne deserantur boni, quam bonos deserendos, ut separentur mali. |
3 | Tantum ut ab imitatione, a consensione, a vitae ac morum similitudine reprobi seiungantur, simul crescentes, simul in tribulatione permixti, simul intra retia congregati usque ad tempus messis, ventilationis, et littoris. |
4 | De persecutione autem, quidquid ad expellendos et sedibus perturbandos Maximianistas a vestris per iudices actum est, quomodo defensurus es, nisi hoc prudentiores vestros corrigendi animo, non nocendi moderato terrore fecisse: si qui autem humanum modum excesserunt, sicut in his quae Salvium Membressitanum esse perpessum civitas ipsa testatur, non praescribere caeteris, tanquam palea cum frumentis in una Sacramentorum communione constitutis, vitae autem dissimilitudine separatis? |