Augustinus, Epistolae, 108, 4, 13.
1 | Sed si testimonia illa Scripturarum, quae maiores vestri ad dividendum populum Dei, vel intelligenda, vel proferenda crediderunt, aliter quam divinorum eloquiorum sensus postulat, accipere conamini, iam desinite: attendite illud speculum quod ad vos admonendos, Deus misericordissima, si sapitis, provisione constituit. |
2 | Causam dico Feliciani, Fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris, sicut in Vagaiensi concilio conclamatum est, inimicum, Dathan, Core, et Abiron ministrum; de quo amplius addiderunt quod eum aperta terra non absorbuit, sed ad maius supplicium superis reservasse. |
3 | Raptus enim, inquiunt, poenam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc graviores colligit funeris, cum mortuis interest vivus. |
4 | Quaero enim utrum istum tunc immundum mortuum tetigerunt illi qui cum eo conspirantes, Primiani innocentiam damnaverunt. |
5 | Si enim tetigerunt, utique pollutum tangendo polluti sunt. |
6 | Cur ergo in eiusdem communione, atque a vestra separatis, tanquam innocentibus dilatio redeundi conceditur, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta, et qui tanquam ordinationi Maximiani non interfuerint, mereantur audire quod eos sacrilegi surculi non polluerunt plantaria, in eadem parte positos, in eodem schismate colligatos, a vobis divisos, illis sociatos, simul in Africa constitutos, notissimos, amicissimos, coniunctissimos, qui etsi non praesentes eum ordinaverunt, propter eum tamen et absentem Primianum damnaverunt; et inquinasse dicitur surculus Caeciliani orbis terrarum populos christianos numerosissimos, remotissimos, ignotissimos, cuius non dico causam, sed multi nec nomen nosse potuerunt? |
7 | Non communicant peccatis alienis, qui peccatum Maximiani non solum scierunt, sed et contra Primianum levando erexerunt: et communicant peccatis alienis, qui Caecilianum episcopum factum, aut in longinquis gentibus nescierunt, aut in propinquioribus tantummodo audierunt, aut in ipsa Africa factum simpliciter, et pacifice cognoverunt, aut in ipsa Carthagine contra neminem levaverunt! |
8 | Nec cum fure concurrebant, qui communicabant ei de quo dicit Nummasius advocatus, loquens pro praesente Restituto episcopo vestro, quod per occultum sacrilegii propemodum furtum, episcopalis nominis invaserit principatum; nec cum adultero portionem suam ponebant, qui communicabant veritatis adultero; nec modico fermento tota eorum massa corrumpebatur, cum ei faverent, cum in eius parte, non quasi nescientes, a vobis praecisi, remanerent, sed a vobis contra praecidendam erigendamque curarent; deinde vos ipsi, qui eos ad redeundum sic invitastis, ut Maximiano tanta societate coniunctos, impollutos a sacrilegii surculo diceretis, quod Praetextatum quoque et Felicianum salvis eorum honoribus suscepistis, quod cum eis pacifice concordetis (quod hodieque Felicianum vobiscum consedentem videtis) nulla communione peccatorum alienorum maculati, nullo contactu immunditiae coinquinati, nullius estis malignitatis fermento corrupti: et orbi christiano per haec testimonia alienum crimen obiicitur, unitatis divisio a separatione funesta defenditur, a praeciso ramo, tanquam immundus ramus, qui in verae matris radice manserit, accusatur! |