monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 108, 3, 11. <<<    

Augustinus, Epistolae, 108, 3, 12.

1 Quid hac Cypriani attestatione clarius; quid veracius?
2 Vides quanta evangelica et apostolica luce praefulgeat; vides eos, qui velut offensi pro sua iustitia iniquitatibus alienis, Ecclesiae deserunt unitatem, ipsos esse potius iniquissimos.
3 Vides foris esse zizania, eos qui noluerunt in unitate agri Domini zizania tolerare.
4 Vides foris esse paleam, eos qui noluerunt in unitate domus magnae talia tolerare.
5 Vides quam veraciter scriptum est, Filius malus ipse se iustum dicit; exitum autem suum non abluit (Prov. XXIV, sec. LXX): exitum scilicet quo exit de Ecclesia, non purgat, non excusat, non defendit, non purum et sine crimine ostendit; hoc est enim, non abluit; quia si non seipsum iustum diceret, sed vere ac legitime iustus esset, non bonos propter malos impiissime desereret, sed malos propter bonos patientissime sustineret, donec ipse Dominus, sive per se, sive per Angelos suos, a tritico zizania, a frumentis paleas, a vasis misericordiae vasa irae, et haedos ab ovibus, pisces malos a bonis in fine saeculi separaret.
Augustinus HOME