monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 108, 3, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 108, 3, 11.

1 Istam charitatis legem ex ore Christi Domini promulgatam; ipsius enim sunt istae similitudines, et de zizaniis usque ad tempus messis in unitate agri per mundum (Matth. XIII, 24-43), et de malis piscibus usque ad tempus littoris intra eadem retia tolerandis (Ibid. 47-50); hanc ergo charitatis legem si maiores vestri mente retinerent, si cum Dei timore cogitarent, non propter Caecilianum, et nescio quos Afros, sive, ut putatis, revera criminosos, sive, quod magis credendum est, calumniis appetitos, se ab Ecclesia, quam descripsit ipse Cyprianus, per omnes gentes radios suos porrigente, et ramos suos per omnem terram copia ubertatis extendente, non, inquam, se a tot gentibus christianis, quae omnino nescierunt qui, vel quid, vel quibus obiiciebant, nefaria separatione discinderent; quod non fit, nisi aut simultate privata potius quam utilitate communi, aut illo vitio quod consequenter Cyprianus ipse connumerat, vitandumque commemorat.
2 Nam cum praecepisset propter zizania quae in Ecclesia cernuntur, non esse Ecclesiam deserendam, sequitur et adiungit: Nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere et labore nostro capiamus.
3 Apostolus in Epistola sua dicit, « In domo autem magna non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata » (II Tim. II, 20): nos operam demus, et quantum possumus laboremus ut vas aureum vel argenteum simus.
4 Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est.
5 Esse non potest maior domino suo servus; nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit, ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam et ventilabrum iam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano iudicio separare.
6 Superba est ista praesumptio, et sacrilega obstinatio, quam sibi furor pravus assumit, et dum sibi semper amplius aliquid quam mitis iustitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt.
Augustinus HOME