monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 108, 3, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 108, 3, 10.

1 Ipse ergo ille Cyprianus, cum per impiorum Gentilium persecutionem vastata Ecclesia multos plangeret lapsos, malis hoc moribus tribuens eorum, qui in ipsa Ecclesia damnabili conversatione vivebant, de collegarum suorum moribus gemit, nec suum gemitum silentio tegit; sed dicit eos in tantam cupiditatem fuisse progressos, ut esurientibus, etiam in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus fenus augerent ( Serm. de lapsis, vers. init. ).
2 Puto istorum avaritia, fundis, et fenore Cyprianum non fuisse maculatum; nec tamen ab eis se corporali segregatione, sed vitae dissimilitudine fuisse disiunctum.
3 Cum eis altare tetigit; sed immundam illorum vitam ille non tetigit, quando sic culpavit atque redarguit.
4 Placentia quippe ista attinguntur, displicentia repelluntur.
5 Ideoque illi optimo episcopo, nec censura, qua peccata coerceret, nec cautela defuit, qua unitatis vinculum custodiret.
6 Legitur eius in quadam epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum, de hac re clara et aperta sententia, qua omnino praecepit, propheticam regulam tenens, nullo modo Ecclesiae deseri debere unitatem, propter malorum permixtionem.
7 Nam etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut charitas nostra, ut quoniam esse zizania in Ecclesia cernimus, nos de Ecclesia recedamus.
8 Tantummodo nobis laborandum est, ut frumentum esse possimus (Epist. 51).
Augustinus HOME