Augustinus, Epistolae, 108, 3, 9.
1 | Postremo episcopus Cyprianus, iam Ecclesia copiosius dilatata, vicinior temporibus nostris, cuius auctoritate aliquando repetitionem Baptismi confirmare conamini, cum illud concilium, vel illa scripta, si vere ipsius sunt, et non, sicut aliqui putant, sub eius nomine conscripta atque conficta, contineant quantum dilexerit unitatem, quomodo in ea tolerandos, etiam contra quos ipse sentiebat, apertissima exhortatione consuluerit, ne pacis vinculum rumperetur: id potissimum attendens, quia si quis alterutris, quibus aliud videtur quam veritas habet, humanus error irrepserit, fraterna concordia custodita charitas etiam cooperit multitudinem peccatorum. |
2 | Hanc ille sic tenuit, sic amavit, ut si quid aliter quam res est, de Baptismi sacramento sapuerat, id quoque Deus illi revelaret, sicut Apostolus fratribus in charitate ambulantibus dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Id. III, 15, 16). |
3 | Huc accedit quoniam fructuosum sarmentum, si aliquid habebat adhuc purgandum, gloriosa martyrii falce purgatum est: non quia pro Christi nomine occisus est, sed quia pro Christi nomine in gremio unitatis occisus est. |
4 | Nam ipse scripsit, et fidentissime asserit, eos qui extra unitatem, etiamsi pro illo nomine moriantur, occidi posse, non posse coronari ( Lib. de anit. Eccl. ). |
5 | Tantum valet sive ad delenda, sive ad confirmanda peccata, vel custodita, vel violata charitas unitatis. |