monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 108, 3, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 108, 3, 8.

1 Istam malorum permixtionem gemit et Daniel (Dan. IX, 5-16): tres quoque viri gemuerunt (Id. III, 28-31); ille hoc in oratione, illi in fornace testantur: nec tamen se ab unitate populi, cuius peccata confitebantur, corporali disiunctione separaverunt.
2 Prophetae omnes in eumdem populum in quo erant, quae et quanta dixerunt!
3 nec sibi tamen alterum populum in quo essent, discessione corporali vel segregatione quaesierunt.
4 Ipsi Apostoli permixtum sibi diabolum Iudam usque in finem, quo se ipse etiam laqueo perdidit, sine ulla sui contaminatione tolerarunt, ita ut diceret eis Dominus, propter illius inter eos praesentiam: Et vos mundi estis, sed non omnes (Ioan. XIII, 10).
5 Nec ob illius immunditiam, tanquam fermento in eis dissimilium morum massa corrupta est.
6 Nec recte affirmari potest quod eos illius latebat nequitia, nisi forte qua fuerat etiam Dominum traditurus: nam ipsi de illo scripserunt quod fur erat, et omnia quae mittebantur de dominicis loculis auferebat (Ioan. XII, 6).
7 Non eis quisquam calumniabatur illo testimonio, Videbatis furem, et concurrebatis cum eo (Psal. XLIX, 18): et factis enim malorum, non Sacramentorum communione, sed eorumdem factorum consensione concurritur.
8 Apostolus Paulus quantum de falsis fratribus conqueritur (II Cor. XI, 26)!
9 quorum tamen corporali permixtione non maculabatur, cordis puri diversitate seiunctus.
10 Nam a quibusdam quos invidos noverat, gaudet Christum pariter praedicari (Philipp. I, 15-18); et utique invidia diabolicum vitium est.
Augustinus HOME