Augustinus, Epistolae, 108, 3, 7.
1 | Ista de Baptismo dixisse suffecerit. |
2 | Causa vero separationis vestrae his solet non intellectis testimoniis colorari. |
3 | Scriptum est: Ne communices peccatis alienis (I Tim. V, 22). |
4 | Sed respondetur, eum communicare peccatis alienis, qui consentit malis factis; non eum, qui cum ipse sit triticum, simul tamen cum palea, quamdiu area retrituratur, divinis communicat Sacramentis. |
5 | Scriptum est enim, Exite inde, et immundum ne tetigeritis; et, Qui tetigerit pollutum, pollutus est (Isai. LII, 11); sed consensione voluntatis, qua deceptus est homo primus, non conversatione corporis, qua et Iudas osculatus est Christum. |
6 | Pisces quippe illi, de quibus in Evangelio Dominus loquitur, boni et mali intra eadem retia, quibus congregationis coaptat unitatem, usque ad finem saeculi, quod littoris nomine praefiguratur (Matth. XIII, 48, 49) pariter natant corporibus mixti, sed moribus separati. |
7 | Scriptum est enim, Modicum fermentum totam massam corrumpit ( (I Cor. V, 6), sed eorum qui consentiunt mala facientibus, non eorum qui secundum prophetam Ezechielem, gemunt, et moerent ob iniquitates populi Dei, quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX, 4). |