Augustinus, Epistolae, 108, 2, 6.
1 | Finita est causa, frater Macrobi: Deus hoc egit, Deus hoc voluit; occultae illius providentiae fuit ut in causa Maximiani speculum vobis correctionis proponeretur, ut omnis adversum nos, imo adversus Christi Ecclesiam toto orbe crescentem, non dico vestra, ne in tevidear contumeliosus, sed certe vestrorum criminosa calumnia finiretur. |
2 | Nihil enim remansit omnino eorum quae contra nos, tanquam de Scripturis ab hominibus non intelligentibus proferri solent. |
3 | Nam haec habere in ore consueverunt: Ab aqua aliena abstine te (Prov. IX, 18). |
4 | Sed respondetur: Non est aqua aliena, quamvis sit in alienis; sicut nec aqua illa Maximiani fuit, unde vos non abstinuistis. Item proponitur nobis: Facti sunt mihi sicut aqua mendax, non habens fidem (Ier. XV, 18). |
5 | Sed respondetur: Hoc dictum est de fictis hominibus, non pertinentibus ad Dei Sacramenta, quae nec in mendacibus possunt esse mendacia. |
6 | Nam utique mendaces fuerunt qui Primianum, sicut ipsi perhibetis, falsis criminibus damnaverunt; nec tamen aqua mendax fuit, in qua separati a vobis, quos potuerunt, baptizaverunt. |
7 | Nam quando eam in his, quos Felicianus et Praetextatus foris baptizaverunt, suscepistis, et in mendacibus veracem fuisse sensistis. |
8 | Proponitur nobis, Qui baptizatur a mortuo, quid prodest lavacrum eius (Eccli. XXXIV, 30)? |
9 | Respondetur: Si hoc de baptismo scriptum est, quo baptizant illi quos tanquam mortuos eiecit Ecclesia, non dixit hoc lavacrum non esse, sed nihil prodesse; quod et nos dicimus. |
10 | Verumtamen quando cum illo ad Ecclesiam venerit, quod foris oberat, intus proderit; non cum ipse repetitur Baptismus, sed cum corrigitur baptizatus. |
11 | Sicut Maximianum et socios eius, unquam mortuos a vestra congregatione, communionis lectos loquitur Vagaiense concilium: Veridica, inquit, unda, in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra. |
12 | Aegyptiorum quodammodo exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inveniunt sepulturam. |
13 | Ex hac turba mortuorum, quasi reviviscentes Felicianum et Praetextatum in suis honoribus suscepistis, et ab eis in illa morte baptizatos non rebaptizastis; quia baptismum Christi foris datum per mortuos, mortuis non prodesse, eumdem tamen ipsum prodesse intus reviviscentibus agnovistis. |
14 | Proponitur nobis: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). |
15 | Respondetur, hoc scriptum de assentatione leni atque fallaci blandi adulatoris intelligi, qua ungitur et crescit eis caput, cum laudantur peccatores in desideriis animae suae, et qui iniqua egerint, benedicuntur. |
16 | Quod ex priore versu satis apparet; sic enim posita est tota sententia: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. |
17 | Malle se dixit veraci misericordis austeritate conteri, quam deceptoria laude fallentis extolli. |
18 | Sed quomodolibet intelligatis, certe in eis quos in sacrilegio Maximiani Felicianus et Praetextatus baptizaverunt, aut peccatorum oleum suscepistis, aut etiam peccatoribus ministrantibus datum Christi esse oleum cognovistis. |
19 | Neque enim non erant peccatores, quando de illis in Vagaiensi concilio dicebatur: Famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis, vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite. |