Augustinus, Epistolae, 108, 2, 5.
1 | Nec tamen illud unius Primiani factum est: scis, in quantum opinor, et tu, centum ferme episcopi vestri factione damnabili cum Maximiano conspirantes, ausi sunt damnare Primianum; et trecentorum decem Vagaiensi concilio, sicut decreti eius verba personant: Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathan, Core, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit. |
2 | Hinc alii duodecim, qui eius ordinationi, quando contra Primianum levatus est, interfuerant, non dilata damnatione coniuncti sunt: caeteris autem, ne nimia praecisio fieret, praestituto die, redeundi est concessa dilatio, salvis suis honoribus, si intra terminum temporis remeassent. |
3 | Nec timuerunt trecenti et decem ad suum collegium revocare tanto Maximiani sacrilegio accusatos, intuentes forte quod scriptum est: Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8). |
4 | Quibus autem est permissum tempus dilationis, foris a vestra communione baptizaverunt, quoscumque baptizare potuerunt. |
5 | Neque enim nisi foris fuissent, dilatione concessa invitari poterant ut redirent. |
6 | Deinde et antequam dilatio finiretur, et posteaquam finita est, illi duodecim cum Maximiano damnati, apud tres aut amplius proconsules accusati sunt, ut e sedibus suis iudiciario vigore pellerentur: inter quos erat Felicianus Mustitanus, de quo non ago, et Praetextatus Assuritanus nuper defunctus, in cuius damnati loco alter iam fuerat ordinatus. |
7 | Quos duos non unus Primianus, sed multi coepiscopi vestri, cum frequentissima numerositate Thamugadensis Optati natalitia celebrarent, post eorum sine dilatione damnationem, post terminatam quae caeteris data fuerat dilationem, post divulgatam forensi etiam strepitu apud tot consules accusationem, in honoribus integris susceperunt, et post eos nullum baptizaverunt. |
8 | Si huic assertioni resistitur, vel horum aliquid si negatur, periculo episcopatus mei exigar probare quod loquor. |