monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 108, 2, 5.

Augustinus, Epistolae, 108, 2, 4.

1 Et tamen collegae tui ubi voluerunt, veritatem potius attenderunt, et non solum baptismum quem Primianus in vestra communione, sed et quem dedit Felicianus in Maximiani sacrilego schismate, propter honoris Domini iucunditatem sanctum esse senserunt; et characterem, non solum quem ipse apud vos acceperat, sed et quem aliis extra nos desertor infixerat, ipso correcto violare non ausi sunt, quia regium cognoverunt.
2 De hoc eorum facto tam bono iudicare non vis, ubi eos deberes laudabiliter imitari, et sequeris iudicium eorum, in quo merentur ab omnibus detestari.
3 Times de Primiano iudicare, ne cogaris audire quod culpes: imo vero iudica, et illic magis poteris invenire quod laudes.
4 Non enim quod male fecit Primianus te volumus memorare, sed quod optime fecit: qui in suscipiendis quos eius damnator in separatione sceleratissima baptizaverat, errorem hominum correxit, non Dei Sacramenta destruxit.
5 Bonum Christi et in hominibus malignis agnovit; malum autem hominum, non violato Christi bono, emendavit.
6 Aut si hoc factum displicet tibi, illud saltem attende, illud pro bono tuo ingenio prudenter adverte, quia unum Primianum non iudicas de factis ipsius Primiani, et orbem christianum iudicas de factis Caeciliani.
7 Times ne te polluat, si noveris quod vindicare non audeas: absolve ergo gentes, quae nec nosse poterant quod accusas.
Augustinus HOME