monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 108, 1, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 108, 1, 3.

1 An forte fratres nos negas?
2 Sed melius audimus sanctum Spiritum per prophetam praecipientem, Audite qui pavetis verbum Domini: dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos detestantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in iucunditate, ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5, secundum LXX).
3 Revera enim si hominibus nomen Domini iucundius esset, quam nomina hominum, numquid Christus clamans, Pacem meam do vobis (Ioan. XIV, 27), divideretur in membris suis per eos qui dicunt, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae (I Cor. III, 4) et per hominum nomina dilaniantur?
4 numquid Christus exsufflaretur in baptismo suo, de quo dictum est, Hic est qui baptizat (Ioan. I, 33); de quo dictum est, Christus dilexit Ecclesiam suam, et tradidit seipsum pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (Eph. V, 25, 26)?
5 numquid ergo in ipso suo lavacro exsufflaretur, si nomen Domini esset iucundius, cuius est ipse baptismus, quam nomen hominum, de quibus dicitis: Sanctum est quod ille dat, non quod ille?
Augustinus HOME