monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 108, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 108, 1, 2.

1 Sed sicut mihi suis litteris (Epist. 107) intimarunt nostri, qui in hac causa te viderunt, cum quaererent quid hinc diceres, respondisti te nuper ordinatum, factorum patris tui iudicem esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis, permanere.
2 Hinc sane dolui necessitatem tuam, cum te existimem, sicut audio, bonae indolis iuvenem.
3 Quid enim te ad hanc responsionem, nisi malae causae necessitas cogit?
4 Sed si attendas, mi frater, si recte cogites, si Deum timeas, in mala causa perseverare nulla necessitas cogit.
5 Haec enim responsio tua non quaestionem tibi a me propositam solvit, sed causam nostram ab omni calumnia vestrae causationis absolvit.
6 Dicis enim te nuper ordinatum factorum patris tui iudicem esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis permanere.
7 Cur ergo non potius in Ecclesia, quam Scriptura teste incipientem ab Ierusalem, atque per omnes gentes fructificantem atque crescentem (Act. I, 8) a Domino Christo per Apostolos accepimus, permanemus; et de factis nescio quorum patrum, quae ante pene centum annos admissa dicuntur, modo iudicamur?
8 Si enim tu de patre tuo, adhuc in hac vita constituto, non audes iudicare, quem potes interrogare; mihi quare dicitur ut iudicem de mortuo longe antequam natus sum?
9 et christianis gentibus quare dicitur ut iudicent de factis Afrorum traditorum ante tot annos mortuorum, quos nec vivos tot christiani qui tunc vivebant, in terris remotissimis constituti audire vel nosse potuerunt?
10 Qui manentem notum non audes iudicare Primianum, cur mihi antiquum et ignotum iudicandum vis imponere Caecilianum?
11 Si patres tuos non iudicas de factis suis, quare fratres tuos iudicas de factis alienis?
Augustinus HOME