monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 108, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 108, 1, 1.

1 Charissimifilii mei, honorabiles viri, cum ad tuam Benevolentiam attulissent litteras meas, quibus admonui rogavique te, ne subdiaconum nostrum rebaptizares, rescripserunt mihi te respondisse, Non possum nisi ad me venientes suscipere, et eis fidem quam postulaverint dare: et tamen si ad te venerit in vestra communione baptizatus, qui diu a vobis separatus fuit, et per ignorantiam se putaverit denuo baptizandum, idque poposcerit, cum quaesieris et cognoveris ubi fuerit baptizatus, suscipis quidem ad te venientem, nec tamen ei das quam postulat fidem, sed doces hominem habere quod petit, nec verba errantis attendis, sed studium adhibes corrigentis.
2 Male ergo dantem quod iam dandum non est, et Sacramentum quod datum est violantem suus error accusat, non petentis excusat.
3 Dic itaque mihi, obsecro te, quomodo non habeat qui petivit abs te, quod iam acceperat per me?
4 Si propter alienam aquam, et alienum fontem, quod solent dicere qui non intelligunt, quia scriptum est, Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis; Felicianus quando separatus est a vobis in parte Maximiani, veritatis adulter, catena sacrilegii, sicut concilii vestri verba indicant, trahebatur.
5 Si secum abstulerat fontem vestrum, quis erat fons in quo, illo separato, vestros baptizatis?
6 Simul enim nunc vester episcopus sedet cum Primiano a se damnato et damnatore suo.
Augustinus HOME