Augustinus, Epistolae, 107, 1.
1 | Ex praecepto Sanctitatis tuae ad episcopum Macrobium perreximus; ad quem cum litteras Beatitudinis tuae perferremus, primo negavit se ne eidem legerentur. |
2 | Deinde aliquando ex nostra suggestione commotus, easdem sibi voluit recitari quibus relectis ait: « Non possum nisi ad me venientes suscipere, et iisdem fidem quam postulaverint dare. |
3 | » Cum autem a nobis eidem diceretur quid de facto Primiani diceret, dixit se nuper ordinatum patris sui iudicem esse non posse, sed in id quod a prioribus suis acceperit permanere. |
4 | Quod necesse habuimus his litteris Sanctitati tuae significare. |
5 | Beatitudinem tuam nobis Dominus custodiat, domine pater. |