Augustinus, Epistolae, 106, 1.
1 | Audivi quod quemdam subdiaconum nostrum rebaptizare disponis. |
2 | Noli: sic Deo vivas, sic Deo placeas, sic Christi Sacramenta non inaniter habeas, sic non in aeternum a Christi corpore separeris. |
3 | Noli, rogo te, frater, pro teipso te magis rogo; certe paululum attende quod dico. |
4 | Felicianus Mustitanus Primianum Carthaginensem damnavit, et vicissim ab illo etiam ipse damnatus est. |
5 | Diu Felicianus in sacrilego Maximiani schismate fuit, multos ibi per suas Ecclesias baptizavit, modo cum Primiano vester episcopus, sed et neminem post eum baptizans. |
6 | Qua ergo licentia post nos adhuc rebaptizandum putatis? |
7 | Hanc mihi solve quaestionem, et me baptiza: si hanc autem solvere non potes, parce alienae animae, parce tuae. |
8 | Aut si me de Feliciano falsum dixisse arguis, exige ut probem; certe si non probavero, tunc fac quod putas. |
9 | Addo etiam, si non probavero, non sim episcopus communionis meae; si autem probavero, noli esse inimicus salutis tuae. |
10 | Opto te, domine frater, in pace esse nobiscum. |