Augustinus, Epistolae, 105, 5, 17.
1 | Non ergo propter malos in mala dissensione pereamus: quamvis vestros maiores non exsecratores malorum, sed accusatores innocentium fuisse, si velitis possimus ostendere. |
2 | Sed quicumque illi et qualescumque fuerint, portent sarcinas suas. |
3 | Ecce Scripturae communes, ecce ubi novimus Christum, ecce ubi novimus Ecclesiam. |
4 | Si Christum ipsum tenetis, ipsam Ecclesiam quare non tenetis? |
5 | Si in ipsum Christum quem legitis, et non videtis, tamen propter veritatem Scripturarum creditis; quare Ecclesiam negatis, quam et legitis et videtis? |
6 | Haec vobis dicendo et ad hoc bonum pacis et unitatis et charitatis vos compellendo, inimici vobis facti sumus; et mandatis quia occidetis nos qui veritatem vobis dicimus, et in errore vos perire quantum possumus non permittimus. |
7 | Vindicet nos Deus de vobis, ut ipsum errorem vestrum in vobis occidat, et nobiscum de veritate gaudeatis. |
8 | Amen. |