monumenta.ch > Augustinus > 16
>>> Augustinus, Epistolae, 105, 5, 17.

Augustinus, Epistolae, 105, 5, 16.

1 Non novimus quid de traditoribus dicatis, quos nunquam convincere, nunquam ostendere potuistis.
2 Non dico quia vestri potius in tali crimine detecti et confessi manifestantur: quid ad nos pertinet de sarcinis alienis?
3 nisi ut quos possumus corrigamus, vel correptione vel quacumque disciplina in spiritu mansuetudinis et diligentia charitatis; quos autem corrigere non valemus, etiamsi necessitas cogit pro salute caeterorum ut Dei Sacramenta nobiscum communicent, peccatis tamen eorum non communicemus, quod non fit nisi consentiendo et favendo.
4 Sic enim eos in isto mundo, in quo Ecclesia catholica per omnes gentes diffunditur, quem agrum suum Dominus dicit, tanquam zizania inter triticum, vel in hac unitatis area tanquam paleam permixtam frumento, vel intra retia verbi et Sacramenti tanquam malos pisces cum bonis inclusos, usque ad tempus messis (Matth. XIII, 24-43), aut ventilationis (Id. III, 12) aut littoris (Id. XIII, 47-50, toleramus, ne propter illos eradicemus et triticum, aut grana nuda ante tempus de area separata, non in horreum mittenda purgemus, sed volatilibus colligenda proiiciamus; aut disruptis per schismata retibus, dum quasi malos pisces cavemus, in mare perniciosae libertatis exeamus.
5 Propter hoc enim his atque aliis similitudinibus Dominus servorum suorum tolerantiam confirmavit, ne dum se boni putant malorum permixtione culpari, per humanas et temerarias dissensiones aut parvulos perdant, aut parvuli pereant.
6 Quod usque adeo coelestis magister cavendum praemonuit, ut etiam de praepositis malis plebem securam faceret, ne propter illos doctrinae salutaris cathedra desereretur, in qua coguntur etiam mali bona dicere.
7 Neque enim sua sunt quae dicunt, sed Dei, qui in cathedra unitatis doctrinam posuit veritatis.
8 Proinde ille verax et ipsa veritas, de praepositis sua mala facientibus, et Dei bena dicentibus ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3).
9 Non utique diceret, Quae faciunt, facere nolite, nisi manifesta essent mala quae faciunt.
Augustinus HOME