Augustinus, Epistolae, 105, 4, 15.
1 | Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, lapidem de monte sine manibus praecisum, fregisse omnia regna terrarum, utique illa quae de culturis daemonum praesumebant; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod dictum est, lapidem ipsum crevisse, et factum montem magnum, et replevisse omnem terram (Dan. II, 34, 35). |
2 | Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod illic sequitur, Et adorabunt in conspectu eius unusquisque de loco suo omnes insulae gentium (Sophon. II, 11). |
3 | Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso; operiet coelos virtus eius; ibi agnovimus Ecclesiam in eo quod sequitur, Et laudis eius plena est terra (Habac. III, 3). |
4 | Ab Africo enim posita est Ierusalem, sicut legitur in libro Iesu Nave (Iosuae XV, 8), unde nomen Christi diffusum est; et ibi est mons umbrosus, mons Oliveti, unde ascendit in coelum ut cooperiret coelos virtus eius, et impleretur Ecclesia per omnem terram laudis eius. |
5 | Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum, et caetera quae illic de eius passione dicuntur; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod illic dicitur, Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum. |
6 | Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui, et aulaeas tuas confige, non est quod parcas. |
7 | Porrige longius funiculos, et palos validos confirma; etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende. |
8 | Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates, quae desertae erant, inhabitabis. |
9 | Non est quod metuas, praevalebis enim; nec erubescas quod detestabilis fueris. |
10 | Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor; quoniam ego sum Dominus, qui feci te, Dominus nomen ei: et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur (Isai. LIII. 7, et LIV, 1-5). |