Augustinus, Epistolae, 105, 4, 14.
1 | Nos ignoramus quid adversus seipsos homines iactent, qui calumniosis dissensionibus gaudent. |
2 | In Scripturis discimus Christum, in Scripturis discimus Ecclesiam. |
3 | Has Scripturas communiter habemus, quare non in eis et Christum et Ecclesiam communiter retinemus? |
4 | Nos ubi agnovimus eum de quo dicit Apostolus, Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius; non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 16); ibi agnovimus Ecclesiam, de qua dicit Deus ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, 3). |
5 | Ubi agnovimus Christum in Psalmo de se prophetantem, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu; ego hodie genui te; ibi agnovimus Ecclesiam, in eo quod sequitur, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8). |
6 | Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus deorum Dominus locutus est; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod sequitur, Et vocavi, terram a solis ortu usque ad occasum (Psal. XLIX, 1). |
7 | Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod paulo superius dicitur, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. |
8 | In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 5, 6). |
9 | Ipsa est Ecclesia in sole posita, hoc est in manifestatione omnibus nota, usque ad terminos terrae. |
10 | Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Foderunt manus meas, et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et aspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod paulo post in psalmo ipso dicitur, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28, 29). |
11 | Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Exaltare super coelos, Deus; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod sequitur, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 6). |
12 | Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod de illo in psalmo ipso dicitur, Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. |
13 | Coram illo procident Aethiopes, et inimici eius terram lingent. |
14 | Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent; et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 2, 8, 9, 10, 11). |