Augustinus, Epistolae, 105, 3, 12.
1 | Attendite quam manifestissima veritate per cor regis, quod in manu Dei est, ipse Deus dixerit in ista ipsa lege quam contra vos prolatam dicitis; est autem, si intelligatis, prolata pro vobis. |
2 | Attendite quid habeant verba principis: Nam si in eis qui primo initiati sunt, idcirco religio Baptismatis iudicatur infirma, quod ii a quibus accipitur peccatores putentur, toties renovari necesse erit traditum Sacramentum, quoties indignus fuerit inventus collati Baptismatis administrator, et fides nostra non ex nostrae voluntatis arbitrio, neque ex divini muneris gratia, sed ex meritis sacerdotum et clericorum qualitate pendebit. |
3 | Faciant mille concilia episcopi vestri, huic uni sententiae respondeant, et ad quod volueritis consentimus vobis. |
4 | Videte enim quam perverse et impie dicatur, quod dicere soletis, quia si bonus sit homo, ipse sanctificat eum quem baptizat; si autem malus sit, et nesciat ille qui baptizatur, tunc Deus sanctificat. |
5 | Hoc si verum est, optare ergo debent homines, ut a malis ignoratis baptizentur, potius quam a notis bonis, ut magis a Deo quam ab homine possint sanctificari: sed absit a nobis ista dementia. |
6 | Quare ergo non verum dicimus, et recte sapimus, quia semper Dei est illa gratia et Dei Sacramentum, hominis autem solum ministerium; qui si bonus est, adhaeret Deo, et operatur cum Deo; si autem malus est, operatur per illum Deus visibilem Sacramenti formam, ipse autem donat invisibilem gratiam. |
7 | Hoc sapiamus omnes, et non sint in nobis schismata. |