Augustinus, Epistolae, 105, 3, 11.
1 | Sed iam tollamus ista omnia de medio; amemus pacem, quam omnis doctus et indoctus intelligit praeponendam esse discordiae, diligamus et teneamus unitatem. |
2 | Hoc iubent imperatores, quod iubet et Christus; quia cum bonum iubent, per illos non iubet nisi Christus. |
3 | Et nos etiam per Apostolum obsecrat, ut idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata, neque dicamus, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi; sed simul omnes non simus nisi Christi, quia nec divisus est Christus, nec Paulus crucifixus est pro nobis; quanto minus Donatus? |
4 | nec in nomine Pauli baptizati sumus (I Cor. I, 10 13); quanto minus in Donati? |
5 | Hoc dicunt et Imperatores, quia christiani catholici sunt, non idolorum servi, sicut vester Iulianus; non haeretici, sicut quidam fuerunt et Ecclesiam catholicam persecuti sunt, quando veri christiani non pro haeretico errore poenas iustissimas sicut vos, sed pro catholica veritate passiones gloriosissimas pertulerunt. |