monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 105, 2, 9. <<<    

Augustinus, Epistolae, 105, 2, 10.

1 Ad Constantinum autem, sicut diximus, sicut vobis quando vultis, si tamen ignoratis, ostendimus, maiores vestri causam Caeciliani ultro detulerunt.
2 Defunctus est Constantinus, sed iudicium Constantini contra vos vivit, quo vestri causam miserunt, apud quem iudices episcopos reprehenderunt, ad quem a iudicibus episcopis appellaverunt, quem taediosissime de Felice Aptungitano interpellaverunt, a quo toties convicti et confusi redierunt, et a pernicie furoris et animositatis suae non recesserunt; eamque vobis post.
3 eris suis haereditariam reliquerunt, ut tam impudenter de iussionibus christianorum imperatorum faciatis invidiam, cum si vobis liceret, non quidem iam Constantinum christianum, quia veritati favit, contra nos interpellaretis, sed apostatam Iulianum ab inferis excitaretis; quasi vero si aliquid tale contingeret, esset magnum malum nisi vobis.
4 Quae est enim peior mors animae, quam libertas erroris?
Augustinus HOME