Augustinus, Epistolae, 105, 2, 9.
1 | Tunc Constantinus prior contra partem Donati severissimam legem dedit. |
2 | Hunc imitati filii eius, talia praeceperunt. |
3 | Quibus succedens Iulianus desertor Christi et inimicus, supplicantibus vestris Rogatiano et Pontio, libertatem perditionis parti Donati permisit: denique tunc reddidit basilicas haereticis, quando templa daemoniis, eo modo putans christianum nomen posse perire de terris, si unitati Ecclesiae de qua lapsus fuerat, invideret, et sacrilegas dissensiones liberas esse permitteret. |
4 | Haec erat eius praedicanda iustitia, quam supplicantes Rogatianus et Pontius laudaverunt, dicentes homini apostatae, quod apud eum sola iustitia haberet locum. |
5 | Huic successit Iovianus, qui quoniam cito mortuus est, nihil de rebus talibus iussit. |
6 | Deinde Valentinianus; legite quae contra vos iusserit. |
7 | Inde Gratianus et Theodosius; legite quando vultis, quae de vobis constituerint. |
8 | Quid ergo de filiis Theodosii miramini, quasi aliud in hac causa sequi debuerint, quam Constantini iudicium per tot christianos imperatores firmissime custoditum? |