monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 105, 2, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 105, 2, 8.

1 Scitote quod primi maiores vestri causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum detulerunt.
2 Exigite hoc a nobis, probemus vobis; et si non probaverimus, facite de nobis quidquid potueritis.
3 Sed quia Constantinus non est ausus de causa episcopi iudicare, eam discutiendam atque finiendam episcopis delegavit.
4 Quod et factum est in urbe Roma praesidente Melchiade episcopo illius Ecclesiae cum multis collegis suis.
5 Qui cum Caecilianum innocentem pronuntiassent, et Donatum qui schisma Carthagini fecerat, sententia percussissent, iterum vestri ad Imperatorem venerunt, de iudicio episcoporum, in quo victi fuerant, murmurarunt.
6 Quomodo enim potest malus litigator laudare iudices, quibus iudicantibus victus est?
7 Iterum tamen clementissimus Imperator alios iudices episcopos dedit apud Arelatum galliae civitatem, et ab ipsis vestri ad ipsum Imperatorem appellarunt, donec etiam ipse causam cognosceret, et Caecilianum innocentem, illos calumniosos pronuntiaret.
8 Nec sic toties victi quieverunt, sed de Felice Aptungitano, per quem Caecilianus fuerat ordinatus, quotidianis interpellationibus ipsi Imperatori taedium fecerunt, dicentes eum esse traditorem: et ideo Caecilianum episcopum esse non posse, quod a traditore fuerit ordinatus; donec et ipse Felix iussu Imperatoris causa cognita ab Aeliano proconsule innocens probaretur.
Augustinus HOME