monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 105, 2, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 105, 2, 7.

1 Imperatores enim si in errore essent, quod absit, pro errore suo contra veritatem leges darent, per quas iusti et probarentur et coronarentur, non faciendo quod illi iuberent, quia Deus prohiberet.
2 Sicut iusserat Nabuchodonosor ut aurea statua adoraretur; quod qui facere noluerunt, Deo talia prohibenti placuerunt.
3 Quando autem Imperatores veritatem tenent, pro ipsa veritate contra errorem iubent, quod quisquis contempserit, ipse sibi iudicium acquirit.
4 Nam et inter homines poenas luit, et apud Deum frontem non habebit, qui hoc facere noluit, quod ei per cor regis ipsa veritas iussit.
5 Sicut ipse Nabuchodonosor postea miraculo salutis trium puerorum commotus atque mutatus, pro veritate contra errorem edictum proposuit, ut quicumque blasphemarent Deum Sidrach, Misach et Abdenago, in interitum irent, et domus eorum in dispersionem (Dan. III, 96): et non vultis ut tale aliquid contra vos iubeant imperatores Christiani, cum sciant a vobis, in eis quos rebaptizatis, Christum exsufflari?
6 Si iussiones regum non pertinent ad praedicandam religionem et sacrilegia prohibenda, quare ad edietum regis talia iubentis etiam ipsi vos signatis?
7 An ignoratis verba regis esse: Signa et ostenta quae fecit mihi Dominus Deus excelsus, placuit mihi in conspectu meo annuntiare, quam magnum et potens sit regnum eius, regnum sempiternum et potestas eius in saecula saeculorum (Dan. III, 99, 100)?
8 An cum hoc audieritis, non respondetis, Amen; et hoc dicto clara voce ad edictum regis, vos in sancta solemnitate signatis?
9 Sed modo quia nihil apud Imperatores potestis, nobis inde vultis facere invidiam.
10 Si autem aliquid possetis, quanta faceretis; quando nihil potestis, et non cessatis!
Augustinus HOME