Augustinus, Epistolae, 105, 2, 6.
1 | Et tamen quid est melius, proferre veras Imperatorum iussiones pro unitate, an falsas indulgentias pro perversitate: quod vos fecistis, et mendacio vestro subito totam Africam implestis? |
2 | In quo facto nihil aliud ostendistis, nisi partem Donati semper de mendacio praesumentem, omni vento iactari et circumferri, sicut scriptum est, Qui fidit in falsis, hic pascit ventos (Prov. X, 4). |
3 | Sicut enim vera fuit ista indulgentia, sic vera sunt crimina Caeciliani, et traditio Felicis Aptungensis, per quem ordinatus est, et quidquid aliud contra catholicos dicere consuevistis, ut a pace Ecclesiae Christi infelices separetis, et infeliciter separemini. |
4 | De nulla quidem nos hominis potestate praesumimus, quamvis utique multo sit honestius praesumere de Imperatoribus quam praesumere de Circumcellionibus, praesumere de legibus quam praesumere de seditionibus. |
5 | Sed meminimus scriptum esse: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Ier. XVII, 5). |
6 | Unde ergo praesumimus, si vultis nosse, illum cogitate de quo propheta praenuatiavit, dicens: Adorabunt eum omnes reges terrae, et omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). |
7 | Et ideo hac Ecclesiae potestate utimur, quam ei Dominus et promisit et dedit. |