monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 105, 2, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 105, 2, 5.

1 Videtis quia vos contra pacem Christi violenter insurgitis, et patimini non pro ipso, sed pro iniquitatibus vestris.
2 Quae est ista dementia, ut cum male vivitis, latronum facta faciatis; et cum iure punimini, gloriam martyrum requiratis?
3 Si ergo vos privata vestra audacia tam violenter cogitis homines aut ire in errorem, aut permanere in errore; quanto magis nos debemus per ordinatissimas potestates, quas Deus secundum suam prophetiam subdidit Christo, resistere furoribus vestris, ut miserae animae de vestra dominatione liberatae, eruantur de vetustissima falsitate, et assuescant in apertissima veritate?
4 Nam quod a nobis nolentes dicitis cogi, multi etiam se cogi volunt; quod nobis antea et postea confitentur, ut vel sic evadant oppressiones vestras.
Augustinus HOME