monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 105, 2, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 105, 2, 4.

1 Quid amplius dicamus?
2 Modo praeconem misistis, qui clamaret Siniti, Quisquis Maximino communicaverit, incendetur domus eius: qui antequam ipse ad Catholicam conversus esset, et nondum de transmarinis remeasset, ad quid aliud presbyterum Siniti miseramus, nisi ut nulli molestus nostros visitaret, et in domo iuris sui positus, pacem catholicam volentibus praedicaret?
3 quem vos inde cum gravi iniuria proiecistis.
4 Quid aliud agebamus, quando unus nostrum Calamensis episcopus Possidius ibat ad fundum Figulinensem, nisi ut nostri, quamvis pauci qui illic erant, visitarentur, et audito verbo Dei ad unitatem Christi qui vellent converterentur?
5 Cui ambulanti viam suam, latronum more insidiati sunt, et quia in eorum insidias cadere non potuit, eum aperta violentia in fundo Livetensi pene vivum cum domo quo fugerat, incenderant, nisi tertio suppositas flammas coloni eiusdem fundi propter periculum suae salutis exstinguerent: et tamen cum Crispinus propter hoc factum in proconsulari iudicio convinceretur haereticus, eiusdem episcopi Possidii intercessu decem libras auri non est exactus.
6 Cui benevolentiae et mansuetudini ingratus, ad imperatores catholicos ausus est appellare.
7 Unde hanc in vos iram Dei, de qua murmuratis, multo importunius et vehementius provocavit.
Augustinus HOME